Est 14

1Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod imminebat 2Cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus antea laetari consueverat crinium laceratione complevit 3Et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus est auxiliator alius 4Periculum meum in manibus meis est 5Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es 6Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum 7coluimus enim deos eorum Iustus es Domine 8et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes 9volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui 10ut aperiant ora Gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum 11Ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde 12Memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis 13tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt 14Nos autem libera manu tua et adiuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam 15et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et onmis alienigenae 16Tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei 17et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum 18et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham 19Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo

Copyright information for VulgJ